라틴어 문장 검색

Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 24:1)
"Ad tribunal Cesaris sto, ubi me oportet iudicari";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:16)
et demum, fustibus torquibusque paratis, promissum fascem, hoc est cantionem, quo modo viere quis debeat, instruemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 78:4)
1. Preparatis fustibus torquibusque ad fascem, nunc fasciandi tempus incumbit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 119:1)
Sed quia cuiuslibet operis cognitio precedere debet operationem, velut signum ante ammissionem sagipte vel iaculi, primo et principaliter qui sit iste fascis quem fasciare intendimus videamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 119:2)
2. Fascis iste igitur, si bene comminiscimur omnia prelibata, cantio est.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 120:1)
Satis etiam patere videtur quid intelligimus cum cantionem vocamus, et per consequens quid sit ille fascis quem ligare molimur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 129:2)
cui libet hic fascis dabit eripietque curulecui uolet inportunus ebur.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0633)
'Qui dedit hoc hodie, cras si uolet auferet, ut, sidetulerit fasces indigno, detrahet idem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1616)
Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,quandocumque deos uel porco uel boue placat:
(호라티우스의 첫번째 편지, 1635)
Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
Teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui - ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem!
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:23)
"Ante tribunal Christi stabimus;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:2)
Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:19)
Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION