라틴어 문장 검색

Uirgo triumphat ouans, zelus in hoste furit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:24)
bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 401:1)
Anci liberi iam tum, comprensis sceleris ministris ut vivere regem et tantas esse opes Servi nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 428:1)
sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exsulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 512:1)
duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 621:3)
nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 67:2)
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:3)
Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 167:1)
consules triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 169:3)
consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 174:1)
consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 185:1)
dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 222:3)
dictator triumphans urbem invehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:2)
damnatus absens in Volscos exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:2)
An non sensistis triumphatum hodie de vobis esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 410:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION