라틴어 문장 검색

Alpheus late rubuit Siculumque per aequor sanguineas belli rettulit unda notas agnovitque novos absens Arethusa triumphos et Geticam sensit teste cruore necem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:6)
invida pro quantum rapuit Fortuna triumphum!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:105)
teque rudem vitae, quamvis diademate necdum cingebare comas, socium sumebat honorum purpureo fotum gremio, parvumque triumphis imbuit et magnis docuit praeludere fatis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:20)
fultaque sub gremio caelatis nobilis astris aetherium probat urna decus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:65)
Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:85)
restituat priscum per te iam gloria morem verior, et fructum sincerae laudis ab hoste desuetum iam redde mihi iustisque furoris externi spoliis sontes absolve triumphos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:175)
quin et Clitumni sacras victoribus undas, candida quae Latiis praebent armenta triumphis, visere cura fuit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:217)
addebant pulchrum nova moenia vultum audito perfecta recens rumore Getarum, profecitque opifex decori timor, et vice mira, quam pax intulerat, bello discussa senectus erexit subitas turres cunctosque coëgit septem continuo colles iuvenescere muro.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:226)
restituit Stilicho cunctos tibi, Roma, triumphos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:203)
Hoc clipeo munitus Honorius altum non gemuit patrem vitaeque et lucis in ipso limine, contemptus numquam, dat iura subactis gentibus et secum sentit crevisse triumphos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:26)
decus hoc rapiat, quem falsa timentum numera decipiunt, qui se diffidit amari.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:85)
etiam nunc ille repugnat et tanto dubitat fasces praebere triumpho, qui mihi Maurorum penitus lacrimabile nomen ignorare dedit?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:120)
septem circumspice montes, qui solis radios auri fulgore lacessunt, indutosque arcus spoliis aequataque templa nubibus et quidquid tanti struxere triumphi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:41)
cervi currum subiere iugales, quos decus esse deae primi sub limine caeli roscida fecundis concepit Luna cavernis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:147)
Quodcumque tremendum dentibus aut insigne iubis aut nobile cornu aut rigidum saetis, capitur decus omne timorque silvarum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:159)

SEARCH

MENU NAVIGATION