라틴어 문장 검색

qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare, bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum, qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 10:5)
exsules reduxit non horum temporum sed illorum quibus a seditiosis senatus trucidatus aut expulsus est Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 2:5)
accusant ei qui hunc ipsum iugulare summe cupierunt, causam dicit is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem ante oculos vestros trucidetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 2:5)
Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:1)
Haec i/nteremit to/rtu multiplica/bili Draco/nem auriferam optu/tu adservantem a/rborem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:5)
Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:7)
Paucis diebus interpositis provolat, Pecus trucidat, ipsos pastores necat, Et cuncta vastans saevit irato impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.9)
omnes Regulus circa rogum trucidavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 3:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogo, domine, consilio me regas haesitantem, utrum per publicos civitatium servos, quod usque adhuc factum, an per milites asservare custodias debeam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 191)
Cura asservandum vinctum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 2118)
Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 3100)
Die me hic oppido esse invitam, atque asservari;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 436)
rumpunt aditus, primosque trucidant immissi Danai, et late loca milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:16)
Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes praedam adservabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:8)
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION