라틴어 문장 검색

et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora.
(불가타 성경, 나훔서, 3장3)
Et dixit Aggaeus: “ Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur? ”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “ Contaminabuntur ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장13)
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장9)
Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장24)
et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장12)
omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장26)
quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti milibus trucidaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장17)
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:5)
animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi;
(카이사르, 아프리카 전기 26:8)
Quem postquam elephans ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit.
(카이사르, 아프리카 전기 84:3)
Ex hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:2)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
uti autem ipsos valetudine non bona, cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia affectos.
(카이사르, 내란기, 3권 49:4)
his deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent:
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장4)
Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur?
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION