라틴어 문장 검색

Asclepiades perinde esse dixit, his sanguinem mitti, ac si trucidentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 6:5)
invideant claris fortesque trucident, muniti gladiis vivant saeptique venenis, ancipites habeant arces trepidique minentur:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:162)
Propter quod molliora vincula magis probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis harundineis cuneolis artantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:6)
Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:3)
Nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 22:2)
dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 9:2)
omnesque praeter Lepidum variis mox criminibus struente Tiberio circumventi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장6)
cum osculis, cum lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati legionum consulebamus hi sepeliant.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장7)
ceteri tribunal ingenti agmine circumveniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장2)
si nocentem adclamaverant, praeceps datus trucidabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장9)
tunc signo inter se dato inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis initium, quis finis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장5)
sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장4)
Caecina dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus circumveniebatur, ni prima legio sese opposuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장10)
Haud minus inquies Germanus spe, cupidine et diversis ducum sententiis agebat, Arminio sinerent egredi egressosque rursum per umida et inpedita circumvenirent suadente, atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut vallum armis ambirent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장1)
vulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION