라틴어 문장 검색

rubor et tumor cum calore et dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 3:2)
modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 1:6)
Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:2)
Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 13:4)
Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:4)
Vbi uetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 2:1)
In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:2)
alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:2)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:3)
Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:5)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:6)
Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:7)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, uix spiritus trahitur, membra soluuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:4)
Leuius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:1)
itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION