라틴어 문장 검색

Fundanius eques Romanus ex castris adversariorum ad nos transfugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:6)
Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:4)
In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:6)
Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:7)
Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:4)
Quo de facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt deiecti planitie.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:5)
Ut, nostri equites in receptu dum ad castra redeunt, adversarii cupidius sunt insecuti, universi clamore facto impetum dederunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:13)
Ita metu peterriti, cum in fuga essent multis amissis in castra se recipiunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:14)
milesque qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fusti percussus.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:10)
Namque ut superius demonstravimus, loca excellentia tumulis contineri, interim nulla planitie edividit;
(카이사르, 히스파니아 전기 28:7)
Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:11)
Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut clamor in castra nostra perveniret, [rixa orta] fere inter Caesarianos et inter Pompeianos.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:1)
unum latus erat adiectum flumini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem castrorum obtineret, tertium palude cingebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:9)
Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:1)
Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION