라틴어 문장 검색

aer communis qui undique praesto est et se ingerit, atque radii coelestium, multum turbant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:2)
Quae saepenumero in discordias evadunt post aetatem virilem, et familias turbant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:18)
Si enim illis amor se immisceat, turbat omnia, hominesque eo compellit ut fines suos recta petere non possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:25)
Etsi enim utilitate iuvent, novitate tamen et inconformitate turbant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:10)
Aurem illis praebe facilem quibus primae in informatione negotii partes demandatae sunt, et potius viam illis monstres ab initio quam postea in orationis filo crebrius interrumpas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 3:2)
Denique, ubi metuere quis merito possit ne sermo interrumpatur aut per portiones audiatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:4)
Ita ait Salomon, fons turbatus et vena corrupta est iustus cadens in causa sua coram adversario.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:11)
Non laudi est iudici, si primus aliquid in caussa inveniat et arripiat quod ab advocatis suo tempore melius audiere potuisset, aut acumen ostentet in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis, aut anticipet informationes quaestionibus, licet ad rem pertinentibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:3)
In afflictione vidi tentoria Chusan; turbantur pelles terrae Madian.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장7)
ut, si quid contrarium accideret aut etiam quid difficile nuntiaretur, scientes hi, qui circa regionem erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장24)
Illic latentes pectora turbant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 18:1)
Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:12)
Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari – pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant – edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet.
(카이사르, 아프리카 전기 15:1)
Quae evocatio vehementer omnis turbavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:13)
His de causis aguntur omnia raptim atque turbate.
(카이사르, 내란기, 1권 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION