라틴어 문장 검색

harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divulso iactabant membra iuvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, orgia quae frustra cupiunt audire profani, plangebant aliae proceris tympana palmis aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:4)
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motu veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:1)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
hic, velut in nigro iactatis turbine nautis lenius adspirans aura secunda venit iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, tale fuit nobis Allius auxilium.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b4)
Quem res plus nimio delectauere secundae, mutatae quatient.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1013)
hic mutat merces surgente a sole ad eum, quovespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur uti pulvis collectus turbine, nequidsumma deperdat metuens aut ampliet ut rem.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장19)
Pertranseunt quippe mundi istius turbines et in curru Dei rotarum celeritate volvuntur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:20)
Corpus paene iacebat examine et anhelos artus mors vicina quatiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:9)
Quapropter, quia vitae multum iam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:11)
Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:3)
De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 11:1)
si videas hoc gentibus in nostris, risu quatiare;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII64)
Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII75)
Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION