라틴어 문장 검색

Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
(불가타 성경, 호세아서, 13장3)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;
(불가타 성경, 아모스서, 1장14)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
(불가타 성경, 나훔서, 1장3)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장14)
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
(불가타 성경, 스바니야서, 1장15)
Vae, provocatrix et inquinata, civitas violenta!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장1)
Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:7)
Rapido caelum turbine uersas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 3:1)
Quos Notus sicco uiolentus aestu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 12:1)
Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:9)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris, non per Caucasias accito turbine valles est opus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:97)
contemne Booten, navita, turbinibus mediis permitte carinas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:332)
mentem suspensa silentia librant, donec pulvereo sub turbine sideris instar emicuit Stilichonis apex et cognita fulsit canities.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:172)

SEARCH

MENU NAVIGATION