라틴어 문장 검색

Et scala assumpta, quae ex corio erat taurino, ad id negotium aptissima, paulatim muro appropinquant cum interprete suo, ubi ad moenia traditor viros adventantes operiebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:2)
Turcus, sicut devoverat, scalam fune sublevat, circa moenia fortiter alligat, et submissa voce viros confortans, monet ut indubitanter ascendant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:5)
Milites vero immissi, intelligentes quod socios Christianos adeo timor invaserat, ut se subtrahendo a scala abirent, trans moenia a muro se inclinantes, submissa voce socios ascendere hortabantur, asserentes se nihil illic periculi passuros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:1)
Hi fratrum voce audita adhuc viventium, certabant vehementi studio scalam ascendere et urbem intrare, donec prae nimia pressura et pondere, moenia antiqua et inveterata, dissolutis saxis cum caemento, scissa sunt et diruta, sicque scala, retinaculo carens, prorsus humi corruit cum viris adhuc in ea consistentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:2)
Qua rursus moenia fortiora in eodem loco circumdans, desolatos et perterritos per interpretem revocat, ascensumque repetere universos fideliter admonet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:8)
Sed in momento ictu gladii capite illius amputato, transeuntes turrim vicinam ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:2)
Turci itaque, hac subita vociferatione et tumultu buccinarum cornuumque stridore expergefacti, ad arma festinant, arcus et sagittas arripiunt, turres defensant, utrinque ad invicem gravia certamina a sursum et deorsum conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:1)
In hac clamosa hinc [0491D] et hinc contentione milites Darsiani, qui in montis cacumine et eminentiore arce erant, cornibus fortiter insonuerunt, quatenus Turci qui in civitate erant et turrium praesidiis, et adhuc in summo diluculo stertebant, evigilantes, ad auxilium sociis exsurgerent, sicque immissis Christianis resistere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:2)
Quorum pars subito spe defensionis adunatur, arcus et arma arripientes, alii in turribus et praesidiis persistentes, plurimos incautos Christianos inertis vulgi, viros et mulieres, sagittis feriunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:6)
Plurimi Turcorum videntes caedem gravissimam quae fiebat, et quia tota urbs armis et viribus Gallorum redundabat, vitae diffidentes, e turribus et praesidiis civitatis fugientes, ad montana contendunt, notitia viarum perplexarum, ubi praesidium magistrae [0493A] arcis intrantes, arma insequentium Gallorum evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:1)
His ita expletis et Turcis partim occisis, partim in praesidium fugatis, et Gallis circumquaque in turribus, domibus, palatiis [0494B] moenibusque diffusis, sequenti die, quae est sexta feria, trecenti equites Turcorum de gente Corbahan armati arcu, pharetra et sagitta, insignes ostreis, totum gentilium praecesserunt exercitum ad aliquorum fidelium repentinum interitum, si quoslibet improvisos extra muros reperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:2)
His itaque triginta muro civitatis appropinquantibus, et in arcu fideles Christi per moenia diffusos, acriter lacessentibus, Rotgerus de Barnavilla, cum quindecim [0494C] probatissimis sociis equo residens, armis et lorica indutus, in occursum ab urbe properat, ut aliquid insigne cum eis ageret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:4)
Vix inclyti militis expletae sunt exsequiae, et ecce in ipso mane Sabbati, quod illuxit tertia die postquam urbs capta est, adsunt universae barbarae nationes et legiones gentilium in apparatu copioso, quas Corbahan ex universis regnis, terris et locis orientalis plagae contraxerat, in campis et planitie tentoriis locatis, obsidionem faciens circa spatiosae urbis muros et moenia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 58:1)
Similiter ex iisdem montanis alii ex populo Corbahan in dextro latere praesidii, quo dux Godefridus turrim et portam hanc infra tuebatur, qua Boemundus ante urbis captionem extra consederat, tentoria vi locaverunt per devexa montium, ne aliqua licentia et opportunitas exeundi Christianis ulla parte concederetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 58:3)
Sic duce fugato et retruso, plurimisque suis in porta attritis, Turci a praesidio et a porta praesidii erumpentes, eo quod adversus ducem praevaluissent, per semitas notas et vallem perplexam accedentes in moenia, subita vociferatione Christianos vagantes incurrebant, sagitta in impetu laedentes, et sine mora ad arcem et montana recurrentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION