라틴어 문장 검색

unde et arbores putari dicuntur, quia diu deliberatur, quid eis adimi debeat, quid relinqui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5225)
casibus licentiam haec petitio vult adimere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 958)
rerum pars altera adempta id est naturae rerum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1291)
modo ergo dicit ademptam esse etiam hanc aram misericordiae, siquidem intra muros hostis insultat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 225)
quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 897)
a nimium ne sit mihi fertilis illa scilicet ne herbae, plus aequo crescentes, spem adimant frumentorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2521)
eduramque pirum 'e' praepositio adimit significationem et adicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1451)
deinde aequum bonum testamentorum sententias voluntatesque tutatus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:1)
quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias et omnis scelerum poenas ademisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 8:7)
nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:3)
genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leviterque eminentes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:4)
extra autem eminent quae appellantur aures, et tegendi causa factae tutandique sensus, et ne adiectae voces laberentur atque errarent prius quam sensus ab his pulsus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:4)
nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:2)
Ita, cum benivolentiae comparandae causa benefici esse velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION