라틴어 문장 검색

Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 3:4)
Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indem- natum necare ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 3:5)
idemque, in quo fuit Publicola maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:3)
293M quod insepultos reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis excipere non potuissent, innocentes necaverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:9)
in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:9)
ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:11)
itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:5)
atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장1)
quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:1)
Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab istis saepe dicitur - proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:4)
Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt - quae ego vidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:1)
nihilne igitur interest-- nam hoc dicet aliquis -- patrem quis necet anne servum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:1)
illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 3:1)
uri, vinciri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumolpus iussisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:9)
Paucis diebus interpositis provolat, Pecus trucidat, ipsos pastores necat, Et cuncta vastans saevit irato impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION