라틴어 문장 검색

semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:8)
nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:2)
M. Catonem illum sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 3:2)
Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios delendae tyrannidis indicaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:3)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae θύμωσισ Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:1)
ingeniosus 258 12 377 25 inhospitalitas 373 12 374 1 inimicitia (κότοσ) 371 10 initlorum indagatio 435 19 innocentia (ἀβλάβεια) 325 15 inopinatus, inprovisus, insperatus v. ἀπροσδόκητοσ inpotentia 378 12 insania 318 13 320 6. 12 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.104)
Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent - et quodcumque latet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 9:1)
"at noster iste sanguis ex vestra fluit crudelitate, vos tyrannide inpia exulceratis innocentum corpora, si vos sinatis, incruente vivimus, at si cruente puniamur, vincimus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1448)
Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 257)
iniuriae, Suspiciones, inimicitiae, indutiae, Bellum, pax rursum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 120)
Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 153)
Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam, Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 348)
clamo et diludia posco, ludus enim genuit trepidum certamen et iram, ira truces inimicitias et funebre bellum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1929)
sicut Dion, cum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 379:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION