라틴어 문장 검색

eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 106:2)
Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 158:1)
clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, luna in suam lucem emersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:2)
Ipse Quirinali lituo, id est lituum Quirinalem tenens.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:2)
Et, quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 9:1)
Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animadvertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur an tuba a lituo augurum lituus dicta sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:1)
Qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui, quo canitur, similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 47:4)
qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui quo canitur similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 47:4)
quippe cum ' lituus' sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo 'subcinctus lituo' videri potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION