라틴어 문장 검색

Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 12:1)
Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane longinquis regionibus arcessitanotitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut Basilici vineta eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas adhuc existimemus Amineas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 3:3)
tum rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti- natum large contegi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 4:3)
quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque vineae conseruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 1:2)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:1)
sin aliqua earum vel perfracta vel parum procera fuerit, locumque idoneum obtinebit unde vitis anno sequenti revocaridebeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti bracchii amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 3:5)
Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:6)
haec rarior et paucis usurpata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:3)
Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 5:2)
Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
si vetustae vitem applicueris, coniugem necabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:2)
Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:9)
quoniam et solum id veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:2)
Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis vetustissimus caseus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION