라틴어 문장 검색

At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 7:3)
Πασάων δ' ὕπερ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδε` μέτωπα, ̔Ρεῖα δ' ἀριγνώτη πέλεται, καλαι` δέ τε πᾶσαι, - Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana , quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oriades.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 13:6)
legisse, retas vocari arbores quae aut ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naves inpedirent et quasi inretirent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 5:2)
Tantum de Lovello exiit sermo quod e praelio fugerit et flumen Trenti equo transnataverit, sed adversum littus propter ripae praecipitium conscendere non potuit, unde in fluvio submersus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:14)
Cui procul a ripa loquitur testudo perita:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:13)
Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장42)
Tyrrhena captatis uada;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 8:1)
Donat aut Hermus rutilante ripa
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 8:1)
Ora demersit pudibunda ripis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 24:1)
Confluat alterni quod trahit unda uadi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 6:1)
Quae res cum ad maiorem contentionem venisset, ab utrisque comminus pugna inita, dum cupidius locum student tenere, propter pontem coagulabantur, fluminis ripas appropinquantes coangustati praecipitabantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:10)
Erant inter duas classis vada transitu angusto, quae pertinent ad regionem Africae — sic enim praedicant, partem esse Alexandreae dimidiam Africae — satisque diu inter ipsos est exspectatum ab utris transeundi fieret initium, propterea quod ei qui intrassent et ad explicandam classem et ad receptum, si durior accidisset casus, impeditiores fore videbantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:9)
Qui ubi +Caesaris+ animum advertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:3)
Progressas ultra vadum IIII Rhodias navis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:8)
Sed ubi primurn locis cognitis vadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga verterunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION