라틴어 문장 검색

Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 39:1)
Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 41:1)
"Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:20)
Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 7:1)
"sed non est inprovisa vobis mentientium vanitas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:2)
"Atqui eadem vanitas copias peditum equitumque numeravit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:10)
adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 37:1)
"Non igitur ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus" tenebris obscurati;
(단테 알리기에리, Epistolae 34:3)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
Crudelitas ista pietas est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:29)
Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 54:1)
Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 2:2)
Sed - inmensa vanitas hominis - dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in Parthos impetum facit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 2:1)
ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperavit, ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION