라틴어 문장 검색

in Gurgite luxuriam, in Manlio inpotentiam cui non nocuit et filium et uictorem occidere, in Sylla crudelitatem, in Lucullo auaritiam.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 18:3)
crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:3)
Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum ?
(세네카, 행복론, Liber III 121:1)
non est pro- futura talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum vanitate detineat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 76:5)
Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:2)
Viderint illae matres, quae potentiam liberorum muliebri impotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae eloquentiam commodando aliis fatigant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 101:3)
aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:5)
Tanta est tamen animorum dissolutio et vanitas, ut quidam nihil acerbius putent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 19:4)
impotentia una est malum publicum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 9:4)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:1)
proritat illos alicuius rei species, cuius vanitatem capta mens non coarguit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 114:4)
Est hoc inpotentiae, sine fine concupiscere, sine modo irasci.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.10)
in Manlio inpotentiam a quo et filius et uictor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.30)
toto die a metu armatus, ab avaritia ieiunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis non cessat simul furta vel punire vel facere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION