라틴어 문장 검색

sed cum haec simulata magis quam veracia viderentur, velut inania neglecta sunt, et auxilium contra eos Herioldo datum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 240:2)
Sed ubi vana esse compererat, quae de Nordmannis fama disperserat, sicut prius dispositum habebat, medio mense Augusto Wormatiam venit ibique habito generali conventu et oblata sibi annua dona sollempni more suscepit et legationes plurimas, quae tam de Roma et Benevento, quam et de aliis longinquis terris ad eum venerant, audivit atque absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:1)
Adhuc visitante Domino plebem suam et circa solis occasum pro denario diurno ociosos vocante operarios ad vineam excolendam, gens Bulgarum, hactenus idola vana colentium, ad fidem catholicam conversa est, mittente eis summo tonanti signa et prodigia fieri in medio plebis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:2)
Non igitur debent pro uanis certa relinqui.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:7)
Fellitum patitur risum, quem mellit inanis Gloria.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:8)
Turba fugit sanos monitus uanosque timores Arguit.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:3)
uano rana timore latet.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:7)
se uenter inanem Comperit, orat opem, nil dat auara manus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:7)
quin, inquam, uana haec conuicia aufertis?
(아풀레이우스, 변명 24:5)
Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt.
(아풀레이우스, 변명 25:2)
Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et nequius excogitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:1)
igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.
(아풀레이우스, 변명 49:11)
nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.
(아풀레이우스, 변명 52:5)
quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem.
(아풀레이우스, 변명 65:10)
qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint.
(아풀레이우스, 변명 73:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION