라틴어 문장 검색

Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장2)
et dicitis: "Quid locuti sumus contra te?". Dicitis: "Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
(불가타 성경, 말라키서, 3장14)
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장34)
Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장44)
nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor illuxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:38)
Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses coram latrone cantares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:19)
Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:18)
Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 4:1)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:6)
Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini, semel bibunt pro captivis, post hec binbunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis.
(CARMINA BURANA 3:1)
acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista vana et supervacua esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium54)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장14)
Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, iis vel maius vel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장55)
In quo vanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장71)

SEARCH

MENU NAVIGATION