라틴어 문장 검색

sed cum beata vita quaeratur idque sit unum, quod philosophia spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapientis an possit aut labefactari aut eripi rebus adversis, in eo non numquam variari inter eos et dubitari videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 17:2)
Reliquis autem tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur, ut et societas hominum coniunctioque servetur et animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 23:1)
Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 127:2)
ex quo elucebit omnis constantia omnisque moderatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:2)
Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:5)
Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non posset, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:2)
aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:3)
nemo enim studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:2)
Neque id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:10)
haec formanda filo ipso et genere orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:4)
quae quoniam apparent et intelleguntur, varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut aurium satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:4)
Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:2)
P. Non dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et proprietate quadam aut etiam communium frequentia, ex quibus proprium quid sit eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:2)
Qui cum famulorum in numero educatus ad epulas regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam tum elucebat in puero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:7)
ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides, (erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens) quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION