라틴어 문장 검색

Neque simile, inquit, illud videri debet, quod est in primo carmine:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 7:1)
Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis, tum in libro Catonis qui inscriptus est Carmen De Moribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:1)
Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 10:2)
Titus autem Lucretius in carmine suo pro aedituis aedituentes appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 9:1)
Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 1:1)
Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 13:1)
Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod 'orthium' dicitur voce sublatissima cantavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 15:1)
conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 1:2)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)
Atque uti vosmet ipsos, inquit, eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 10:1)
Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 45:1)
Satin vates verant aetate in agunda?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 17:2)
Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Cesellio Vindice reprehensa;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 1:1)
Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 3:1)
saepeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION