라틴어 문장 검색

at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspicum auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineat - quod is potest facere vel de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:6)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
Hic auritulus Clamorem subito totis tollit viribus Novoque turbat bestias miraculo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.3)
Scrutare tu causas - potes enim -, quae tantum miraculum efficiunt:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 11:1)
poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 5:2)
nam et tremor terrae perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 19:3)
Quacumque de causa, permulta in urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita perlecta lustrata haberemus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 2:1)
incidi autem, dum super cenam varia miracula hinc inde referuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:2)
concurrere omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare audire narrare.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:2)
Sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:1)
In quae miracula dixit verteris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:62)
"Quaere alium, tua quem moveant miracula" dixit Thescelus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:4)
Viderat ex alto tanti miracula monstri Liber, et admonitus iuvenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 18:1)
Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 56:1)
Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo advolat armenti custos Phoceus Onetor et "Peleu, Peleu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION