라틴어 문장 검색

est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:1)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)
Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:4)
Idem facit ille venator, quique instituit catulos vestigia sequi quique iam exercitatis utitur ad excitandas vel persequendas feras :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:1)
Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:1)
An tu putas venatorem irasci feris ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:3)
Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
sentit tremulum linea piscem.
(세네카, Hercules Furens 2:12)
In tempore ipso sorte Phoebea excitus Tiresia tremulo tardus accelerat genu comesque Manto luce viduatum trahens.
(세네카, 오이디푸스 4:6)
membra cum gemitu movet, rigore tremulo debiles artus micant;
(세네카, 오이디푸스 5:31)
omnis e saltu fera diffugit, omnis frigido exsanguis metu venator horret, solus immunis metu Hippolytus artis continet frenis equos pavidosque notae vocis hortatu ciet.
(세네카, 파이드라 15:24)
Ille vero surrexit et ivit ad eum et reliquid cum infante canem, venatorem sagacem, inferius, qui canis iacebat iuxta puerum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:3)
a, mea contemptus quotiens ad limina curres, cum tibi singultu fortia verba cadent, et tremulus maestis orietur fletibus horror, et timor informem ducet in ore notam, et quaecumque voles fugient tibi verba querenti, nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 510)
felix terra tuos cepit, Iule, deos, si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae dixit Auentino rura pianda Remo, aut si Pergameae sero rata carmina uatis longaeuum ad Priami uera fuere caput:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 126)

SEARCH

MENU NAVIGATION