라틴어 문장 검색

Boudicca vitam veneno finivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장8)
Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine an veneno.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장1)
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장6)
Eodem anno libertorum potissimos veneno interfecisse creditus est, Doryphorum quasi adversatum nuptiis Poppaeae, Pallantem, quod immensam pecuniam longa senecta detineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 65장1)
tradidere quidam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, paratum iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione liberti seu propria formidine, dum persimplici victu et agrestibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam tolerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장6)
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando venenum non processerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장3)
Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat provisum pridem venenum quo damnati publico Atheniensium iudicio extinguerentur promeret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장5)
adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore adversum vim veneni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장6)
neque enim venenum crediderim, quamvis quidam scriptores tradant, odio magis quam ex fide:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장2)
atque ille hausto veneno, tarditatem eius perosus intercisis venis mortem adproperavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장8)
augebat miserationem constans rumor veneno interceptum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:1)
inrumpet adulatio, blanditiae pessimum veri adfectus venenum, sua cuique utilitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장11)
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장1)
de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam, venenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare posse desperaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 4:1)
quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION