라틴어 문장 검색

"Detrimentum pecoris pastoris ignominia est, sicut e regione illius monachi vita laudatur, qui venerationi habet sacerdotes Christi et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:33)
stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I8)
hunc dedit olim barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori, observant ubi festa mero pede sabbata reges et vetus indulget senibus clementia porcis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI81)
sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 13:2)
reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 90:2)
Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 92:2)
ἀπόλλων Φιλήσιος, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione consalutamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 49:2)
Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:1)
Omnem tamen illam venerationem soli se sub illius nomine testatur inpendere, vel dum calathum capiti eius infigunt, vel dum simulachro signum tricipitis animantis adiungunt quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:2)
Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:1)
Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 8:1)
Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus quod omni modo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos eius venisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:3)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Haec clementia non paratur arte, Sed norunt cui+ serviant leones.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV5)
Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas Iam redeunt;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V4)

SEARCH

MENU NAVIGATION