라틴어 문장 검색

Eademque efficit in avibus divina mens, ut tum huc, tum illuc volent alites, tum in hac, tum in illa parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra parte canant oscines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 173:1)
"Eademque efficit in avibus divina mens, ut , illuc volent alites, tum in hac, in illa parte se occultent, tum a dextra, a sinistra parte canant oscines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 173:1)
illud autem alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice venari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 40:5)
de pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 11 3:1)
non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae ob servem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 7:2)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:5)
Vener.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 21:4)
Ales Phasiacis petita Colchis atque Afrae volucres placent palato, quod non sunt faciles:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:2)
' Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:32)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.2)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
Si vocem haberes, nulla prior ales foret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.5)
Unam formosam et oculis venantem viros;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION