라틴어 문장 검색

"tum quod Dianam molle succinctam vident, venantis arcum pertimescunt virginis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1111)
Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 148)
Quia nusquam insanum scripsit adolescentulum Cervam videre fugere, et sectari canes, Et eam plorare, orare ut subveniat sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 03)
Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit pastor agens telis, liquitque volatile ferrum nescius;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:8)
Nec vero Alcides tantum telluris obivit, fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:1)
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:7)
ut fera, quae densa venantum saepta corona contra tela furit seseque haud nescia morti inicit et saltu supra venabula fertur, haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis inruit et, qua tela videt densissima, tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:8)
Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:2)
nec lupus insidias pecori, nec retia cervis ulla dolum meditantur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS37)
Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis, aut acris venabor apros:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.48)
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 17:3)
manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor, seu visa est catulis cerva fidelibus seu rupit teretes Marsus aper plagas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 19)
si pugnat extricata densis cerva plagis, erit ille fortis qui perfidis se credidit hostibus et Marte Poenos proteret altero;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 510)
nescit equo rudis haerere ingenuus puer venarique timet, ludere doctior, seu Graeco iubeas trocho seu malis vetita legibus alea, cum periura patris fides consortem socium fallat et hospites indignoque pecuniam heredi properet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2411)
sunt qui frustis et pomis viduas venentur avaras excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 144)

SEARCH

MENU NAVIGATION