라틴어 문장 검색

Comperta hac victoria et Hungarorum caede cruenta, et visis ferro caesis corporibus illorum, quae plurima exstincta atroci vulnere Danubius suis procellis advexerat Belegrave, ubi reflexo alveo iter et cursum continuat, a Malevilla distans milliari, dux praefatus Nichita, suos convocat, et, consilio ab omnibus accepto, metu concussus, Belegrave Petrum ultra exspectare recusat, sed Niczh, spe defensionis adversus vires Francigenarum, Romanorum et Teutonicorum, quia robore murorum civitas haec munita habebatur, migrare disposuit, secum asportatis universis [0395A] thesauris Belegrave;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:1)
Ut autem ventum est Constantinopolim, [0399D] exercitus Petri jussus est procul a civitate hospitari, quibus emendi licentia pleniter concessa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:6)
His et hujuscemodi verbis amaris fere ad arma ventum est, nisi viri pacifici et prudentes tali consilio intervenissent, ut ab ipsis civibus Armeniis ex amborum legatione cognosceretur, sub cujus dominio et ditione urbem magis subesse intenderent, cujusque parti meliori optione faverent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:3)
Ex his millibus Turcorum astutiores et agiliores triginta, equis in modum venti currentibus insidentes, in dolo praecesserunt, post terga relictis insidiis totius [0455A] legionis, quatenus in arcu corneo et osseo Gallos e praesidio lacessere et protrahere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:2)
Unde quidam [0466C] audaciores, animoque ferociores, ex millibus suis electi ad lacessendos Christianos usque ad pontem navium, viginti praemissi sunt in equis vento velocitate similibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:3)
Dominus enim Deus ventum valide spirantem hac suscitavit nocte.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:6)
Ignis itaque ut haesit terrae, arreptis herbis aridis et frondibus siccis veprium, statim vires in altitudine et amplitudine acquisivit, et sic a vento suscitata nebula, fumus concrevit tenebrosus, solummodo oculos fidelium obumbrans, et aspectum impediens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:14)
» His precibus et promissionibus donisque incolarum Baurim praefati principes placati, surrexerunt [0534A] cum universo exercitu Christianorum et rursum in littore maris viam insistunt per easdem fauces et asperitates scopulorum qui procellis maris semper illiduntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:8)
Sequenti vero die Sur relicta, ad civitatem, Ptolemaidem nomine, quam nunc moderni Accaron vocant, eo quod sit urbs Dei Accaron, ventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:5)
Hac itaque in circuitu obsidione locata a primoribus Gallorum, exploratisque locis, ne quid vacuum aut opportunum pateret insidiis, ad montem Oliveti ventum est, ubi etiam virorum fortium custodiam posuerunt, ne aliquis assultus ab hac parte fieret ex improviso, et gentilium insidiae per juga descendentium Christianos incautos deciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:10)
Tribus dehinc septimanis evolutis, et adhuc in itinere suo prospere et abundanter peregrinis epulantibus, et plurimis de populo illicite luxuriantibus, et multum incesta commistione agentibus, in ipsa vigilia S. Joannis Baptistae, praecursoris Domini, ventum est ad montes ascensu difficiles et valles profundissimas, deinde ad castellum, quod dicitur [0609D] Ancras.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:1)
Sed Dei auxilio, undis maris illis ex adverso tumescentibus ac reluctantibus, buza autem regis facili et agili cursu inter procellas labente ac volitante, in portu Joppe, delusis hostibus, subito adfuit, sex ex Sarracenis in arcu suo e navicula percussis ac vulneratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:5)
Sed Christianorum naves velis et remis [0630D] ac prosperiore vento clementia Dei praevalentes, valide repressis gentilium viribus, in arido constiterunt, et additis civibus cum ipso rege sibi in adjutorium, urbem ingressi sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:4)
Alii vero ab insecutoribus eripi existimantes et mari se credentes, intolerabili procellarum fluctuatione absorpti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:3)
Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION