라틴어 문장 검색

immo vero tanto sanctius inter vos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 4:3)
Absit ut hinc displiceres deo, quod coniuge tuo nondum defuncto non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:7)
Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, Videbantur haec nequaquam convenire:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 2:3)
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 3:2)
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 4:2)
Ea verba locutus Optatos dedit amplexus placidumque petivit Coniugis infusus gremio per membra soporem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 3:2)
Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:1)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)
Neria Martis te obsecro, pacem da, te, uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 14:3)
De tui, inquit, coniugis consilio, Martem scilicet significans;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 15:1)
6. Primum erat ut regina vidua (sicut antea obiter dictum est) eo quod contra pactum et fidem suam iis praestitam, qui cum ea de matrimonio filiae suae Elizabethae cum Henrico ineundo contraxerant, eam nihilominus ex asylo in manus regis Richardi tradidisset, coenobio monialium de Bermondsey includeretur, utque fortunae et reditus eius omnes fisco cederent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 6:1)
Maximilianus enim, cum neutram alarum suarum integram haberet (quoniam patrimonium suum Austriae ad eum non dum devenerat, patre siquidem adhuc vivo, atque ex altera parte territoria sua matrimonalia partim ducissae viduae in dotem cesserant, partim recentibus rebellionibus exhausta erant), copiis ad bellum necessariis plane destitutus erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:2)
Pro nichulo ducens hec coniux talia prudens, His uerbis plane, quod ait uir, monstrat inane:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:5)
Intrat ut hec tectum, nexam uidet hanc prope lectum Coniugis, herentem, flagris grauiterque dolentem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:10)
Cumque sub aurora uir surgens cerneret (h)ora Coniugis integre, quam lesam credidit egre, Se putat, ut stultus, quod Bachi mole sepultus Tale quid egisset, per sompnia uimque tulisset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION