라틴어 문장 검색

quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 337:1)
proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium et, cum dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 65:1)
viduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 83:2)
postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 191)
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 198)
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 199)
postquam conspexit angues ille alter puer, citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1101)
numquam ego hanc viduam cubare sivi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 135)
dum ne per fundum saeptum facias semitam, dum ted abstineas nupta, vidua, virgine, iuventute et pueris liberis, ama quid lubet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 153)
nam med aetatem viduam esse mavelim, quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 131)
Mea quidem hercle causa vidua vivito, vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 139)
ecastor faxim, si itidem plectantur viri, si quis clam uxorem duxerit scortum suam, ut illae exiguntur quae in se culpam commerent, plures viri sint vidui quam nunc mulieres.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 68)
Nuptan est an vidua?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 126)
tune etiam cubitare solitu's in cunis puer?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7163)
Panegyris Credo ego miseram fuisse Penelopam, soror, suo ex animo, quae tam diu vidua viro suo caruit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION