라틴어 문장 검색

"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes, laurea, flaminibus quae toto perstitit anno, tollitur, et frondes sunt in honore novae, ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권74)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae insula, quam Libyci verberat unda freti, hanc petit hospitio regis confisa vetusto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권371)
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri, multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권288)
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno sedit, et invicto nil Iove maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet, praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae aram constitui parvaque signa deum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권68)
"nulla tuebar rura, nec in pretio fertilis hortus erat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권193)
summa virent pinu, cetera quercus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권235)
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:8)
Et tandem Tritonida conspicit arcem ingeniis opibusque et festa pace virentem, vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:2)
stagni tamen ultima vivo caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:9)
Geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera vecta est atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:2)
"Lyciae quoque fertilis agris non impune deam veteres sprevere coloni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 26:2)
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION