라틴어 문장 검색

gravis intus et extra incolumis, florens de fertilitate pudica, iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3185)
tractibus anguis inexplicitis virus inerme piger revomit, gramine concolor in viridi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum43)
intrat pectora candidus pudica, quae templi vice consecrata rident postquam conbiberint Deum medullis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum5)
te senes et te iuventus, parvulorum te chorus, turba matrum virginumque, simplices puellulae, voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae55)
o quanta rerum gaudia alvus pudica continet, ex qua novellum saeculum procedit et lux aurea!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias16)
exclamant alii, quod cute livida virus mortiferum serpere crederent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권7)
occultabat enim se prius abditum virus nec gravidum protulerat caput, contentum involucris atque cubilibus subter conprimere clausa silentia.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권12)
effusum ingenii virus inaniter summa Christicolis in cute substitit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권19)
"cur etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum raptarit iuvenem volucri per litora curru, idque etiam paries tibi versicolorus adumbret?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 217)
"iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2240)
Fervebat via sicca heremi serpentibus atris, iamque venenati per vulnera livida morsus carpebant populum, sed prudens aere politum dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Serpens aereus in Heremo1)
Inmolat Deo Patri pius, fidelis, innocens, pudicus dona conscientiae, quibus beata mens abundat intus.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus1)
maior inest vis illa homini, quae flatile virus ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1133)
"invitone aliquis potis est peccare Tonante, cui facile est in corde hominis conponere sensus quos libeat, fibrasque omnes animare pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1176)
pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate, hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo, qui beatorum pudicus esset hospes corporum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION