라틴어 문장 검색

Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:2)
Accepisti salutaria praecepta, noli negligere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis lethalis vulneris exsecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:15)
In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:4)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:14)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
in illum superiorem revolans locum, unde nostris infusa visceribus compassione corporis hujus ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:2)
ut spiritus vitalis omnes partes viscerum penetret, atque de principali nostro fundat se per artus singulos.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:5)
Nidi sunt viscera pulmonis et cordis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:15)
In visceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:23)
Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:16)
Inferiora quidem dicendo, advertimus quod pulchre nos sentire voluerit inferiori loco aestimanda ciborum receptacula, hoc est, ea viscera quae acceptum conficiunt cibum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:4)
Succus ejus dividitur certis viscerum portionibus, ex quo omne corpus valescit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:16)
sed quod habeat terroris indicium, vulneris effectum habere non soleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:10)
Quocirca vulneribus declinandis intenti, incomposito agmine milites huc et illuc dispalantes, terga ferienda dederunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION