라틴어 문장 검색

Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
Est et vulgaris, quae mediocres feminas maresque progenerat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:7)
Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae certa tempora servantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:1)
Nonnunquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem coeundi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:3)
Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:2)
Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 6:2)
Id ne fiat, degener ac vulgaris asellus admovetur, qui solicitet obsequia feminae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:4)
De minore pecore dicturis, P. Silvine, principium tenebit minor in ora 1 Arcadiae vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 1:1)
cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 14:2)
vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve detergent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:2)
Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 14:4)
Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema, Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:1)
Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:4)
Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:5)
ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον vocant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION