라틴어 문장 검색

ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:1)
At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:2)
nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:3)
quaeret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 129:1)
neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 131:1)
iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:3)
quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 147:3)
parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum ircosque dicebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 168:1)
nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 211:2)
comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 226:1)
declinationem, ut si veniat in dubium, hac dicendum sit an hac domo et domuum an domorum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 226:3)
hoc eo non omisi, quod quidam , quotiens a sequatur, necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnes vocales vim suam perferat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 276:2)
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 286:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION