라틴어 문장 검색

Ideo autem dixi "prout possibile est," quia ut ait beatus Iacobus in epistolasua, "Natura bestiarum, et serpentium, ac volucrum, et ceterorum domaturet domita sunt a natura humana.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:6)
Nam sicut "mittenslapidem in volatilia deiciet illa, sic et qui convitiatur amico suo dissolvitamicitiam," ut Ihesus filius Sirac dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:30)
ut dicerent animas hominum pariter ac bestiarum esse communes, earumque summum praemium, si magnorum philosophorum animae in apes aut luscinias demigrarent;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:9)
ut si gregem pastor relinquat, incursent bestiae:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:11)
Potuit quidem et incursus bestiarum timere, qui legis divinae jura violaverat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:5)
eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:7)
Ab homine, inquit, usque ad pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli delebo (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:2)
non deest terra obsequiis suis, non bestiae desunt muneribus suis, quae solemnes solvuntur in partus, ut homini nihil desit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:5)
Allegoria autem quinque sensus complectitur, qui sunt in corpore nostro velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obumbrant, et plerumque incursantur bestiis, et exagitantur condensa et opaca eorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:4)
Cur item bestiae prius, quam jumenta nominata sint;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 1:3)
Memor fuit Dominus Noe, et bestiarum, et jumentorum (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:1)
Moventur plerique qua causa non dixerit Scriptor, quod etiam uxoris et filiorum Noe memor fuit Dominus, cum bestiarum et jumentorum fuerit memor.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:3)
Nec illud otiosum quod primo dixit, quia memor fuit Dominus Noe, deinde bestiarum, postea jumentorum, hoc est, cur non ea animantia quae mitiora sunt, post hominem nominavit, sed ferociora.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:1)
et quoad carpit hanc vitam, habeat necesse est in corpore tamquam in illa arca bestias graves.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:9)
Altior autem interpretatio hoc habet, quod bestiae mundae videntur sensus esse sapientis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION