라틴어 문장 검색

simul et densari ordines iussit, ut vir viro, arma armis iungerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 94:2)
sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 381:1)
ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 722:1)
cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 112:1)
hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ad ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 113:1)
sed circum late volitans tmesis est 'circum' 'volitans'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1041)
ordo 'est plurimus volitans circa lucos Silari Alburnumque virentem ilicibus'. 'volitans' absolute.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1466)
Sic enim res sese habet, ut, quem ad modum volucris videmus procreationis atque utilitatis suae causa effingere et construere nidos, easdem autem, cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant vacui cura ac labore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 23:1)
quae quasi membranae summo de corpore rerum dereptae volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION