라틴어 문장 검색

inclinare meridiem sentis et, veluti stet volucris dies, parcis deripere horreo cessantem Bibuli consulis amphoram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 283)
nocturnis ego somniis iam captum teneo, iam volucrem sequor te per gramina Martii campi, te per aquas, dure, volubilis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 113)
nec Coae referunt iam tibi purpurae nec cari lapides tempora, quae semel notis condita fastis inclusit volucris dies.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 135)
evenit, ut metri quoque condicio mutet accentum, ut pecudes pictaeque volucres;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 176:1)
solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 70:1)
at ego agendo nec pastorem populi auctore Homero dixerim, nec volucres per aera nare, licet hoc Vergilius ac Daedalo speciosissime sit usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 237:1)
nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 260:1)
Gloria vanum et volucre quiddam est auraque mobilius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 16:5)
interim quantum per moras membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam licet, celeri et volucri cogitatione divina perlustrat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:2)
properat cursu vita citato volucrique die rota praecipitis vertitur anni;
(세네카, Hercules Furens 2:20)
Rapitur volucri tortus Ixion rota;
(세네카, Hercules Furens 11:17)
praebet volucri Tityos aeternas dapes urnasque frustra Danaides plenas gerunt;
(세네카, Hercules Furens 11:23)
tuque, o domitor Somne malorum, requies animi, pars humanae melior vitae, volucre o matris genus Astraeae, frater durae languide Mortis, veris miscens falsa, futuri certas et idem pessimus auctor, pater o rerum, portus vitae, lucis requies noctisque comes, qui par regi famuloque venis, pavidum leti genus humanum cogis longam discere noctem:
(세네카, Hercules Furens 16:4)
ad Trechina vocor, saxa rigentia et dumeta iugis horrida torridis, vix gratum pecori montivago nemus, at si quas melior sors famulas vocat, illas aut volucer transferet Inachus aut Dircaea colent moenia, qua fluit Ismenos tenui numine languidus - hic mater tumidi nupserat Herculis.
(세네카, Hercules Oetaeus 2:11)
felix, felix, cum silva domus nostra feretur, patrioque sedens ales in agro referam qnerulo murmure casus volucremque Iolen fama loquetur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION