라틴어 문장 검색

et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
Nam si fastidium facere non timerem, ingentia poteram volumina de his quae a penitissima Graecorum doctrina transtulisset inplere:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 15:1)
post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:2)
Et quia longum est numerosos versus ex utroque transcribere, libros veteres notabo, ut qui volet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:2)
teda sed raptus ab omni Consequitur nigri spatiosa volumina fumi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:55)
longo per multa volumina tractu Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:65)
Nec crassum dominus leget volumen, Nec de Gadibus inprobis puellae Vibrabunt sine fine prurientes Lascivos docili tremore lumbos;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII9)
Perpetui numquam moritura volumina Sili Qui legis et Latia carmina digna toga, Pierios tantum vati placuisse recessus Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIII1)
sinvat] ut a fluctu 'fluctuat'. sic in georgicis sinuatque alterna volumina crurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2084)
transcribunt urbi matres Romani moris verbum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7501)
'transcripti' enim in colonias deducebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7502)
aut hi qui erant transcripti, id est matres et volentium multitudo, deponunt animos, id est summittunt inertiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7513)
transcribi tradi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4221)
versat considerat, ut huc illuc vinclorum inmensa volumina versat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6194)

SEARCH

MENU NAVIGATION