라틴어 문장 검색

quod restat, optamus, ut deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita reddenda voveatis, idque non solum religione celata, sed et conversione manifesta;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 2:1)
attendunt cunei, spectatur Achaeis ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu obruit et prensa vovet exspirare corona.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum75)
"hic ego maiorum pugnas vultusque tremendos magnanimum effingam regum, figamque superbis arma tholis, quaeque ipse meo quaesita revexi sanguine, quaeque dabis captis, Tritonia, Thebis centum ibi virgineis votae Calydonides aris Actaeas tibi rite faces et ab arbore casta nectent purpureas niveo discrimine vittas, pervigilemque focis ignem longaeva sacerdos nutriet, arcanum numquam spretura pudorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권295)
"quis hoc armis vovit scelus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권44)
dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque vovebat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권39)
"sic vos in moenia primus ducere, sic clusas voveo perfringere Thebas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권204)
unum acies circum consumitur, unum omnia tela vovent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권319)
"non inrita vovi, cerno graves oculos atque ora natantia leto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권300)
Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci, videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 5:1)
Nam et a primordio bifariam ludi censebantur, sacri et funebres id est deis nationum et mortuis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:5)
Murciam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem voverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:3)
Inde et ipsi sacri vel funebres instituti aut deis nationum aut mortuis fiunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:2)
Uouit ergo, quia, si uictor existeret, filiam suam Domino sacra uirginitate dicandam offerret, simul et XII possessiones praediorum ad construenda monasteria donaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:3)
Tum rex Osuiu, iuxta quod Domino uouerat, pro conlata sibi uictoria gratias Deo referens dedit filiam suam Aelffledam, quae uixdum unius anni aetatem inpleuerat, perpetua ei uirginitate consecrandam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:12)
Uouit etiam uotum, quia adeo peregrinus uiuere uellet, ut numquam in insulam, in qua natus est, id est Brittaniam, rediret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION