라틴어 문장 검색

rudibus fagis texuntur et ornis frondentes caveae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:163)
Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio praeceptove.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 20:2)
Haruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudes animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit, neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se rei causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 6:1)
Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:3)
Sed iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:1)
Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 1:4)
Si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:3)
Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:2)
Est et vulgaris, quae mediocres feminas maresque progenerat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:7)
Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae certa tempora servantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:1)
Nonnunquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem coeundi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:3)
Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:2)
Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 6:2)
Id ne fiat, degener ac vulgaris asellus admovetur, qui solicitet obsequia feminae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:4)
De minore pecore dicturis, P. Silvine, principium tenebit minor in ora 1 Arcadiae vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION