라틴어 문장 검색

notandum quoque, bucolica vel georgica, cum apud Graecos in fine habeant accentum, apud nos in tertia a fine habere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 143)
meditaris quod Graeci μελετῶ dicunt, per antistoechon 'meditor' dixerunt Latini:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 24)
amarylli vocares 'Amarylli' vocativus Graecus est, qui brevis est, quotienscumque nominativus 'is' terminatur, ut 'Ama- ryllis' 'Pieris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 361)
hinc est quod in ultima ecloga, cum amator remedium quaerat ardori, dicit se itu- rum aut ad Scythiam aut ad Aethiopiam, ut "Aethiopum versemus oves sub sidere cancri". sane serpyllus herba est, quam Graeci herpyllon dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 114)
in multis enim nominibus, quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione 's' ponimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 115)
Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3113)
sane 'calathis' graecum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 452)
tum casia herba suavissimi odoris, ut sequentia indicant, quam Graeci κασίαν dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 491)
amynta vocativus graecus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 745)
et sciendum, graeca nomina in 'as' exeuntia, sive crescant sive non crescant in genetivo, vocativum in 'a' mittere, ut 'Aeneas Aeneae o Aenea, Pallas Pallantis o Palla', ut "non haec, o Palla, dederas promissa parenti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 746)
'Sicelides' autem graecum est - nam latine Sicilienses facit - , id est Theocritiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 15)
nam κύειν est graece niti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 234)
cum autem linum dicimus, filum significantes, 'li' longa est, cum producatur apud Graecos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 573)
calliopea graeca declinatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 575)
sed melius est 'calamos leves'. 'boni dicere' autem graecum est ἱκανο`σ λέγειν. 'dicere' sane pro 'ca- nere', ut "Dianam tenerae dicite virgines":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION