라틴어 문장 검색

ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 464:1)
quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 475:3)
Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 479:1)
quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud parvas vires defectionem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 486:2)
adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 491:1)
IAM consules erant C. Plautius iterum L. Aemilius Mamercus, cum Setini Norbanique Romam nuntii defectionis Privernatium cum querimoniis acceptae cladis venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 2:1)
ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini dubia erat, tamen tamquam de Samnitibus non de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus imperarent quae vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 34:1)
idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium sub Romano imperio sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 47:2)
exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 64:1)
Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, exspectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 152:1)
alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 181:2)
Tusculanis servata civitas quam habebant, crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 207:1)
illud pervelim - nec omnes auctores sunt - proditum falso esse, venenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia fecerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 256:3)
sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim, exponenda est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 257:1)
alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 289:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION