라틴어 문장 검색

Postea vero, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장4)
Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장4)
sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장10)
Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 22장5)
At Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum re publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione, quae quoque modo audierat, compluribus narravit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장6)
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea vulgi rumoribus exagitatam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장1)
Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장2)
"Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장1)
suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장6)
Sed quae loca et nationes ob calorem aut a speritatem, item solitudines minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum narrauerim.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장2)
Ceterum fides eius rei penes auctores erit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장13)
quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장9)
Ac maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장4)
Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장1)
Sed in ea difficultate Metellum nec minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION