라틴어 문장 검색

Valerium auspicato sortitum constabat, quod in templo fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 203:1)
adeoque nulli fortunae adhaerebat animus per omnia genera vitae errans, uti nec sibi nec aliis quinam homo esset satis constaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 226:1)
satisque constabat nec illo nec priore anno in tanta strage boum hominumque volturium usquam visum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 245:1)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)
priusquam in provincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 7:1)
satis constabat Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 160:1)
et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi reddenda ratio est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 432:1)
satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 550:2)
ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 556:1)
constitit rex, incertus quantae hostium copiae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 620:1)
proximi cornibus constiterant regii equites, et mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 633:1)
sic regii constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 635:4)
satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos venerat, iunxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 245:1)
nec animum eius regis constare satis visum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 242:2)
quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 263:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION