라틴어 문장 검색

in tutum meas laudes redegi, nulla me tellus silet:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:19)
quis astra natus laudibus meruit suis ex te et noverca?
(세네카, Hercules Oetaeus 1:54)
Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:17)
perimes maritum, cuius extremus dies primusque laudes novit et caelo tenus erecta terras fama suppositas habet?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:27)
tamen per ipsas fulget aerumnas decor nihilque ab illa casus et fatum grave nisi regna traxit, hic meum pectus timor.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:35)
amare discat coniugem, si quas decor Ioles inussit pectori Herculeo faces, extingue totas, perbibat formam mei.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:7)
laus tibi erepta incluta est, ingens triumphus:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:36)
Viden ut laudis conscia virtus non Lethaeos horreat amnes?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:1)
non minus caelum mihi asserere potui - dum patrem verum puto, caelo peperci, sive crudelis, pater, sive es misericors, commoda nato manum properante morte et occupa hanc laudem tibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:11)
dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam, summus legatur femina Herculeus labor.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:46)
contuli caelo decus materque me concepit in laudes Iovis.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:29)
hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:39)
laudis est puram tenuisse ferrum, cumque regnabas, minus in procellis in tuas urbes licuisse fatis.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:15)
ante nascetur seges in profundo vel fretum dulci resonabit unda, ante descendet glacialis ursae sidus et ponto vetito fruetur, quam tuas laudes populi quiescant, te, pater rerum, miseri precamur:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:25)
si meas laudes canit utrumque Phoebi litus et Scythiae genus et omnis ardens ora quam torret dies.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION