라틴어 문장 검색

Nihil vero utile, quod non idem honestum, nihil honestum, quod non idem utile sit, saepe testatur negatque ullam pestem maiorem in vitam hominum invasisse quam eorum opinionem, qui ista distraxerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:2)
Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident, poenam non dico legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima est, non vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:3)
Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occultandi spes opinioque removenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:4)
Ubi enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:5)
Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela duodecim tabulis, circumscriptio adulescentium lege Plaetoria, et sine lege iudiciis, in quibus additur EX FIDE BONA.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:3)
Reliquorum autem iudiciorum haec verba maxime excellunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:4)
Adducta res in iudicium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:7)
in iis magni esse iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid quemque cuique praestare oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 88:7)
Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 102:3)
Non habeo, ad volgi opinionem quae maior utilitas quam regnandi esse possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:1)
Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:4)
Sed qui dici a nobis Attico more volunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:4)
Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue- rimus quae causa in iudicium deducta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 1:1)
hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset, ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 2:1)
itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demo- sthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION